

Liber Exodus*
Caput 26: Versus 20
In latere quoque secundo.Latus meridianum, quod vergit ad austrum, antiquam Dei plebem significat, quae dudum lucem scientiae legis accipiens, amore Dei fervebat. Latus secundum quod vergit ad Aquilonem, gentes significat, quae usque ad tempus incarnationis tenebris et frigore infidelitatis torpebant, de quarum vocatione dicitur:Dicam Aquiloni, Da: et Austro, Noli prohibere[Isa. 43.]. Quasi, dicam populo gentium diu sine fide algenti: De filiis tuis veniant ad fidem meae confessionis et amoris. Quin et plebi Israeliticae quae jam meae cognitionis lumine fruitur: Noli prohibere gentes in sortem electionis recipi.Viginti tabulae.[BEDA.]Unius autem numeri, et mensurarum, et facturae, tabula utrumque latus habuit: quia una et eadem fides, spes et charitas, utrique populo per apostolos praedicatur, et ad terram uterque regni coelestis promissam vocatur. De utroque generale praeceptum accipiunt:Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae[Marc. 16.], id est praeputio et circumcisioni. Et absque ulla differentia subinfertur:Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.